monumenta.ch > Augustinus > 10 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, 8, 6
Sed in Graeco evangelio, unde in Latinum translatum est, non legitur "bona", sed: "Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis;" credo propterea, quia in eo quod dixit vultis, iam voluit intellegi "bona". Non enim ait "cupitis".
Non tamen semper his proprietatibus locutio nostra frenanda est, sed interdum his utendum est; et cum legimus eos, quorum auctoritati resultare fas non est, ibi sunt intellegendae, ubi rectus sensus alium exitum non potest invenire; sicut ista sunt, quae exempli gratia partim ex propheta, partim ex evangelio commemoravimus.