monumenta.ch > Hieronymus > csg75.471 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, 9, 10
Vituperabat enim et detestabatur apostolus quosdam, quos etiam esse dixit sine affectione. Culpauvit etiam illos sacer psalmus, de quibus ait: "Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit."
Nam omnino non dolere, dum sumus in hoc loco miseriae, profecto, sicut quidam etiam apud saeculi huius litteratos sensit et dixit, 'non sine magna mercede contingit inmanitatis in animo, stuporis in corpore'. Quocirca illa, quae ἀπάθεια Graece dicitur (quae si Latine posset inpassibilitas diceretur), si ita intellegenda est (in animo quippe, non in corpore accipitur), ut sine his affectionibus vivatur, quae contra rationem accidunt mentemque perturbant, bona plane et maxime optanda est, sed nec ipsa huius est vitae.