monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.455 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, 9, 15
Aut si nullius omnino generis timor esse poterit in illa certissima securitate perpetuorum feliciumque gaudiorum, sic est dictum: "Timor Domini castus permanens in saeculum saeculi," quem ad modum dictum est: "Patientia pauperum non peribit in aeternum."
Neque enim aeterna erit ipsa patientia, quae necessaria non est, nisi ubi toleranda sunt mala; sed aeternum erit, quo per patientiam percenitur.