monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, 18, 1
Opus vero ipsum, quod libidine tali peragitur, non solum in quibusque stupris, ubi latebrae ad subterfugienda humana iudicia requiruntur, verum etiam in usu scortorum, quam terrena civitas licitam turpitudinem fecit, quamvis id agatur, quod eius civitatis nulla lex vindicat, devitat tamen publicum etiam permissa atque inpunita libido conspectum, et verecundia naturali habent provisum lupanaria ipsa secretum faciliusque potuit inpudicitia non habere vincla prohibitionis, quam inpudentia removere latibula illius foeditatis.