monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, 22, 2
Nam cum scriptura dixisset: "Masculum et feminam fecit eos," continuo subdidit: "Et benedixit eos Deus dicens: Crescite et multiplicamini et implete terram et dominamini eius, et cetera."
Quae omnia quamquam non inconvenienter possint etiam ad intellectum spiritalem referri, masculum tamen et feminam non sicut simile aliquid etiam in homine uno intellegi potest, quia videlicet in eo aliud est quod regit, aliud quod regitur; sed sicut evidentissime apparet in diversi sexus corporibus, masculum et feminam ita creatos, ut prolem generando crescerent et multiplicarentur et implerent terram, magnae absurditatis est reluctari.