monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8 > sectio 11 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, 23, 7
Nam cum ordinate se animus vincit, ut inrationabiles motus eius menti rationique subdantur, si tamen et illa Deo subdita est, laudis atque virtutis est. Minus tamen pudet, cum sibi animus ex vitiosis suis partibus non obtemperat, quam cum ei corpus, quod alterum ab illo est atque infra illum est et cuius sine illo natura non vivit, volenti iubentique non cedit.
Sed cum alia membra retinentur voluntatis imperio, sine quibus illa, quae contra voluntatem libidine concitantur, id quod appetunt implere non possunt, pudicitia custoditur, non amissa, sed non permissa delectatione peccati.