monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 15, 2, 5
Parit autem cives terrenae civitatis peccato vitiata natura, caelestis vero civitatis cives parit a peccato naturam liberans gratia; unde illa vocantur vasa irae, ista vasa misericordiae. Significatum est hoc etiam in duobus filiis Abrahae, quod unus de ancilla, quae dicebatur Agar, secundum carnem natus est Ismael, alter est autem de Sarra libera secundum repromissionem natus Isaac.