monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 15, 14, 7
Ac per hoc tam magnos annos vixerunt illi antiqui usque amplius quam nongentos, quantos postea vixit Abraham centum septuaginta et post eum filius eius Isaac centum octoginta et filius eius Iacob centum quinquaginta, et quantos interposita aliquanta aetate Moyses centum viginti, et quantos etiam nunc vivunt homines septuaginta vel octoginta vel non multo amplius, de quibus dictum est: "Et amplius eis labor et dolor."
Illa vero numerorum varietas, quae inter codices Hebraeos invenitur et nostros, neque de hac antiquorum longaevitate dissentit, et si quid habet ita diversum, ut verum esse utrumque non possit, rerum gestarum fides ab ea lingua repetenda est, ex qua interpretatum est quod habemus.