monumenta.ch > Augustinus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 15, 16, 14
Utrum autem aliquod fuerit, vel si fuit, quale fuerit corporale atque visibile regenerationis signum ante diluvium, sicut Abrahae circumcisio postea est imperata, sacra historia tacet. Sacrificasse tamen Deo etiam illos antiquissimos homines non tacet; quod et in duobus primis fratribus claruit, et Noe post diluvium, cum de arca fuisset egressus, hostias Deo legitur immolasse.