monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 15, 18, 3
Numquid enim Abel non speravit invocare nomen Domini Dei, cuius sacrificium scriptura tam acceptum Deo fuisse commemorat? Numquid ipse Seth non speravit invocare nomen Domini Dei, de quo dictum est: "Suscitavit enim mihi Deus semen aliud pro Abel?"
Cur ergo huic proprie tribuitur, quod piorum omnium intellegitur esse commune, nisi quia oportebat in eo, qui de patre generationum in meliorem partem, hoc est supernae civitatis, separatarum, primus commemoratur exortus, praefigurari hominem, id est hominum societatem, quae non secundum hominem in re felicitatis terrenae, sed secundum Deum vivit in spe felicitatis aeternae? Nec dictum est: "Hic speravit in Dominum Deum", aut: "Hic invocavit nomen Domini Dei", sed: "Speravit, inquit, invocare nomen Domini Dei."
Quid sibi hoc vult Speravit invocare, nisi quia prophetia est exorturum populum, qui secundum electionem gratiae invocaret nomen Domini Dei?