monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 15, 20, 5
Nam si non intendebat auctor libri huius aliquem, ad quem necessario perduceret seriem generationum, sicut in illis, quae veniunt de semine Seth, intendebat pervenire ad Noe, a quo rursus ordo necessarius sequeretur: quid opus erat praetermittere primogenitos filios, ut perveniretur ad Lamech, in cuius filiis finitur illa contextio, octava generatione scilicet ex Adam, septima ex Cain, quasi esset inde aliquid deinceps conectendum, unde perveniretur vel ad Israeliticum populum, in quo caelesti civitati etiam terrena Hierusalem figuram propheticam praebuit, vel ad Christum "secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula," supernae Hierusalem fabricator atque regnator, cum tota progenies Cain diluvio sit deleta?