monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 15, 24, 1
Quod autem dixit Deus: "Erunt dies eorum centum viginti anni," non sic accipiendum est, quasi praenuntiatum sit post haec homines centum viginti annos vivendo non transgredi, cum et post diluvium etiam quingentos excessisse inveniamus; sed intellegendum est hoc Deum dixisse, cum circa finem quingentorum annorum esset Noe, id est quadringentos octoginta vitae annos ageret, quos more suo scriptura quingentos vocat, nomine totius maximam partem plerumque significans; sescentensimo quippe anno vitae Noe, secundo mense factum est diluvium; ac sic centum viginti anni praedicti sunt futuri vitae hominum periturorum, quibus transactis diluvio delerentur.