monumenta.ch > Augustinus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 15, 27, 13
Sed si et hoc ad mysterium pertinebat, ibi erant. Habet enim et hoc genus masculum et feminam.
Solet etiam movere nonnullos, genera escarum, quae illic habere poterant animalia, quae non nisi carne vesci putantur, utrum praeter numerum ibi fuerint sine transgressione mandati, quae aliorum alendorum necessitas illic coegisset includi; an vero, quod potius est credendum, praeter carnes aliqua alimenta esse potuerunt, quae omnibus convenirent.