monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, 4, 5
Tutam veramque in caelum viam molitur humilitas, sursum levans cor ad Dominum, non contra Dominum, sicut dictus est gigans iste venator contra Dominum. Quod non intellegentes nonnulli ambiguo Graeco falsi sunt, ut non interpretarentur contra Dominum, sed ante Dominum; ἐναντίον quippe et contra et ante significat.