monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, 8, 10
Nam et simias et cercopithecos et sphingas si nesciremus non homines esse, sed bestias, possent illi historici de sua curiositate gloriantes velut gentes aliquas hominum nobis inpunita vanitate mentiri. Sed si homines sunt, de quibus illa mira conscripta sunt: quid, si propterea Deus voluit etiam nonnullas gentes ita creare, ne in his monstris, quae apud nos oportet ex hominibus nasci, eius sapientiam, qua naturam fingit humanam, velut artem cuiuspiam minus perfecti opificis, putaremus errasse?