monumenta.ch > Augustinus > sectio 6 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, 37, 3
Iste dolus Iacob ne putaretur fraudulentus dolus et non in eo magnae rei mysterium quaereretur, superius praedixit scriptura: "Et erat Esau homo sciens venari, agrestis; Iacob autem homo simplex, habitans domum."
Hoc nostri quidam interpretati sunt "sine dolo". Sive autem "sine dolo" sive "simplex" sive potius "sine fictione" dicatur, quod est Graece ἄπλαστος: quis est in ista percipienda benedictione dolus hominis sine dolo?