monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, 2, 2
Erat igitur iam in terra promissionis semen Abrahae, id est populus Israel, secundum carnem atque ibi non solum tenendo ac possidendo civitates adversariorum, verum etiam reges habendo regnare iam coeperat, impletis de ipso populo promissionibus Dei magna iam ex parte, non solum quae tribus illis patribus, Abraham Isaac et Iacob, et quaecumque aliae temporibus eorum, verum etiam quae per ipsum Moysen, per quem populus idem de servitute Aegyptia liberatus et per quem cuncta praeterita revelata sunt, temporibus eius, cum populum per heremum duceret, factae fuerant.