monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, 3, 2
Exemplis video probandum esse quod dico. Missus est Nathan propheta, qui regem David argueret de peccato gravi et ei, quae consecuta sunt mala, futura praediceret. Haec atque huius modi sive publice, id est pro salute vel utilitate populi, sive privatim, cum pro suis quisque rebus divina promereretur eloquia, quibus pro usu temporalis vitae futuri aliquid nosceretur, ad terrenam civitatem pertinuisse quis ambigat?