monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, 4, 6
Unicum habebat, quando ista dicebat; sed nec postea septem peperit, sive sex, quibus septimus esset ipse Samuel, sed tres mares et duas feminas. Deinde in illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit: "Dat virtutem regibus nostris, et exaltabit cornum christi sui," unde dicebat, si non prophetabat?
Dicat ergo ecclesia Christi, civitas regis magni, gratia plena, prole fecunda, dicat quod tanto ante de se prophetatum per os huius piae matris agnoscit: "Confirmatum est cor meum in Domino, exaltatum est cornum meum in Deo meo."
Vere confirmatum cor et cornu vere exaltatum, quia non in se, sed in Domino Deo suo. "Dilatatum est super inimicos meos os meum," quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est adligatus nec in praeconibus adligatis. "Laetata sum", inquit, "in salutari tuo."
Christus est iste Iesus, quem Simeon, sicut in evangelio legitur, senex amplectens parvum, agnoscens magnum: "Nunc", inquit, "dimittis, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum." Dicat itaque ecclesia: "Laetata sum in salutari tuo; quoniam non est sanctus, sicut Dominus, et non est iustus, sicut Deus noster;" tamquam sanctus et sanctificans, iustus et iustificans.