monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, 4, 7
Non est sanctus praeter te, quia nemo fit nisi abs te. Denique sequitur: "Nolite gloriari et nolite loqui excelsa, neque exeat magniloquium de ore vestro; quoniam Deus scientiarum Dominus." Ipse vos scit, et ubi nemo scit; quoniam "qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit." Haec dicuntur adversariis civitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua virtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus; ex quibus sunt etiam carnales Israelitae, terrenae Hierusalem cives terrigenae, qui ut dicit apostolus, ignorantes Dei iustitiam (id est, quam dat homini Deus, qui solus est iustus atque iustificans) et suam volentes constituere (id est velut a se sibi partam, non ab illo inpertitam) iustitiae Dei non sunt subiecti, utique quia superbi, de suo putantes, non de Dei, posse placere se Deo, qui est Deus scientiarum atque ideo et arbiter conscientiarum, ibi videns cogitationes hominum, quoniam vanae sunt, si hominum sunt et ab illo non sunt. "Et praeparans", inquit, "adinuentiones suas."
Quas adinuentiones putamus, nisi ut superbi cadant et humiles surgant? Has quippe adinuentiones exequitur dicens: Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt virtute.