monumenta.ch > Augustinus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, 4, 27
Isto modo congruenter intellegi potest etiam illud, quod in psalmo legitur: "Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae;" ut Dominus Iesus accipiatur Deus noster, qui est ante saecula, quia per ipsum facta sunt saecula, operatus salutem nostram in medio terrae, cum Verbum caro factum est et terreno habitavit in corpore.
Deinde postea quam prophetatum est in his verbis Annae, quo modo gloriari debeat, qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino, propter retributionem, quae in die iudicii futura est: "Dominus ascendit", inquit, "in caelos et tonuit; ipse iudicabit extrema terrae, quia iustus est."
Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium.