monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, 5, 2
(Quamquam enim non esset de alia tribu Samuel, quam quae constituta fuerat a Domino, ut serviret altari, tamen non erat de filiis Aaron, cuius progenies fuerat deputata, unde fierent sacerdotes; ac per hoc in ea quoque re gesta eadem mutatio quae per Christum Iesum futura fuerat adumbrata est, et ad vetus testamentum proprie, figurate vero pertinebat ad novum prophetia facti etiam ipsa, non verbi, id scilicet facto significans, quod verbo ad Heli sacerdotem dictum est per prophetam.) Nam fuerunt postea sacerdotes ex genere Aaron, sicut Sadoc et Abiathar, regnante David, et alii deinceps, antequam tempus veniret, quo ista, quae de sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per Christum oportebat.