monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, 10, 1
Post haec tantae promissionis validissima firmamenta, ne putarentur in Salomone completa, tamquam id speraretur nec inveniretur: "Tu vero", inquit, "reppulisti et ad nihilum deduxisti, Domine."
Hoc quippe factum est de regno Salomonis in posteris eius usque ad eversionem ipsius terrenae Hierusalem, quae regni eiusdem sedes fuit, et maxime ipsius templi labem, quod fuerat a Salomone constructum.