monumenta.ch > Hieronymus > Ecclesiasticus, 2 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, 10, 3
Interea dum ille differtur, quid factum sit de regno terrenae Hierusalem, ubi sperabatur utique regnaturus, secutus iste psalmus adiunxit atque ait: "Evertisti testamentum servi tui, profanasti in terra sanctitatem eius; destruxisti omnes macerias eius, posuisti munitiones eius < in > formidinem; diripuerunt eum omnes transeuntes viam, factus est opprobrium vicinis suis; exaltasti dexteram inimicorum eius, iucundasti omnes inimicos eius; avertisti adiutorium gladii eius et non es opitulatus ei in bello; dissolvisti eum ab emundatione, sedem eius in terram conlisisti; minuisti dies sedis eius, perfudisti eum confusione."
Haec omnia venerunt super ancillam Hierusalem, in qua regnaverunt nonnulli etiam filii liberae, regnum illud tenentes in dispensatione temporaria, regnum autem caelestis Hierusalem, cuius erant filii, in vera fide habentes et in vero Christo sperantes.