monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, 17, 4
Ad haec itaque manifesta referuntur, quae paulo obscurius in eodem psalmo posita sunt, quando recte intelleguntur; quod in nostris iam popularibus sermonibus fecimus. Sic et in illo, ubi humilitatem passionis suae per prophetiam Christus eloquitur dicens: "Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me" (quibus utique verbis in cruce corpus significavit extentum manibus pedibusque confixis et clavorum transverberatione confossis, eoque modo se spectaculum considerantibus et conspicientibus praebuisse), addens etiam: "Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestimentum meum miserunt sortem," quae prophetia quem ad modum impleta sit evangelica narratur historia, tunc profecto et alia recte intelleguntur, quae ibi minus aperte dicta sunt, cum congruunt his, quae tanta manifestatione claruerunt; praesertim quia et illa, quae non transacta credimus, sed praesentia contuemur, sicut in eodem psalmo leguntur tanto ante praedicta, ita nunc exhibita iam toto orbe cernuntur.