monumenta.ch > Augustinus > sectio 2 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, 18, 2
Nam et in quadragensimo multo manifestius id ostenditur, ubi ex persona eiusdem Mediatoris more solito tamquam praeterita narrantur, quae futura prophetabantur; quoniam, quae ventura erant, iam in praedestinatione et praescientia Dei velut facta erant <, quia certa erant >. "Inimici", inquit, "mei dixerunt mala mihi: Quando morietur et peribit nomen eius? Et si ingrediebatur ut uideret, vana locutum est cor eius, congregavit iniquitatem ipsi. Egrediebatur foras et loquebatur simul in unum. Adversus me susurrabant omnes inimici mei, adversus me cogitabant mala mihi. Verbum iniquum disposuerunt adversus me: Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat?"
Hic certe ita posita sunt verba haec, ut nihil aliud dixisse intellegatur, quam si diceret: "Numquid qui moritur, non adiciet ut reuiuescat?" Superiora quippe demonstrant mortem ipsius cogitasse et disposuisse inimicos eius, et hoc actum esse per eum, qui ingrediebatur ut uideret, et egrediebatur ut proderet.