monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, 19, 2
Cum enim et illic ex persona Christi, quae ad eius passionem pertinent, prophetice dicerentur, commemoratum est, quod in evangelio patuit: "Dederunt in escam meam fel et in siti mea potum mihi dederunt acetum."
Et velut post tale convivium epulasque sibi huiusce modi exhibitas mox intulit: "Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam et in retributionem et in scandalum; obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva, et cetera," quae non optando sunt dicta, sed optandi specie prophetando praedicta.