monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, 22, 2
Nec tamen omni modo cessavit Deus non solum illum regem, verum etiam successores eius et impietatis imitatores populumque ipsum arguere per prophetas. Nam ibi extiterunt et magni illi insignesque prophetae, qui etiam mirabilia multa fecerunt, Helias et Helisaeus discipulus eius; ibi etiam dicenti Heliae: "Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam," responsum est esse illic septem milia virorum, qui non curvaverunt genua contra Bahal.