monumenta.ch > Augustinus > sectio 5 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, 9, 5
Nam in mulieribus, quae sic punitae sunt, et Minerva quae vicerat victa est; nec adfuit suffragatricibus suis, ut suffragiorum deinceps perdita potestate et alienatis filiis a nominibus matrum Athenaeas saltem vocari liceret et eius deae mereri vocabulum, quam viri dei victricem fecerant ferendo suffragium.