monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, 46, 3
Quorum primum est, quod tam mirabiliter natus est; ultimum autem, quod cum suo resuscitato a mortuis corpore ascendit in caelum. Iudaei autem, qui eum occiderunt et in eum credere noluerunt, quia oportebat eum mori et resurgere, uastati infelicius a Romanis funditusque a suo regno, ubi iam eis alienigenae dominabantur, eradicati dispersique per terras (quando quidem ubique non desunt) per scripturas suas testimonio nobis sunt prophetias nos non finxisse de Christo; quas plurimi eorum considerantes et ante passionem et maxime post eius resurrectionem crediderunt in eum, de quibus praedictum est: "Si fuerit numerus filiorum Israel sicut harena maris, reliquiae salvae fient." ceteri vero excaecati sunt, de quibus praedictum est: "Fiat mensa eorum < coram ipsis > in laqueum et in retributionem et < in > scandalum. Obscurentur oculi eorum, ne videant; et dorsum illorum semper incurva."
Proinde cum scripturis nostris non credunt, complentur in eis suae, quas caeci legunt.