monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 19, 5, 2
Sed in huius mortalitatis aerumna quot et quantis abundet malis humana societas, quis enumerare valeat? quis aestimare sufficiat? Audiant apud comicos suos hominem cum sensu atque consensu omnium hominum dicere: "Duxi uxorem; quam ibi miseriam vidi! Nati filii, Alia cura."
Quid itidem illa, quae in amore vitia commemorat idem Terentius, "iniuriae suspiciones, inimicitiae bellum, pax rursum": nonne res humanas ubique impleverunt?