monumenta.ch > Augustinus > sectio 5 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 19, 13, 8
Sicut ergo laetitia deserti boni in peccato testis est voluntatis malae, ita dolor amissi boni in supplicio testis est naturae bonae. Qui enim dolet amissam naturae suae pacem, ex aliquibus reliquiis pacis id dolet, quibus fit, ut sibi amica natura sit. Hoc autem in extremo supplicio recte fit, ut iniqui et impii naturalium bonorum damna in cruciatibus defleant, sentientes eorum ablatorem iustissimum Deum, quem contempserunt benignissimum largitorem.