monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 19, 27, 4
Et ideo, quamdiu vitiis imperatur, plena pax non est, quia et illa, quae resistunt, periculoso debellantur proelio, et illa, quae victa sunt, nondum securo triumphantur otio, sed adhuc sollicito premuntur imperio. In his ergo temptationibus, de quibus omnibus in divinis eloquiis breviter dictum est: "Numquid non temptatio est vita humana super terram?" quis ita vivere se praesumat, ut dicere Deo: "Dimitte nobis debita nostra" necesse non habeat nisi homo elatus?