monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, 30, 5
Et assidue prophetia sic loquitur.
Est alius locus apud Zachariam, qui hoc evidenter ostendit, quod omnipotentem misit omnipotens: quis quem, nisi Deus Pater Deum Filium? Nam ita scriptum est: "Haec dicit Dominus omnipotens: Post gloriam misit me super gentes, quae spoliaverunt vos; quia qui tetigerit vos, quasi tangat pupillam oculi eius. Ecce ego inferam manum meam super eos, et erunt spolia his, qui servierant eis; et cognoscetis quia Dominus omnipotens misit me."
Ecce dicit Dominus omnipotens a Domino omnipotente se missum.