monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, 3, 2
Nam cuius rationis est dolorem facere mortis argumentum, cum vitae potius sit indicium? Etsi enim quaerimus, utrum semper possit vivere: certum tamen est vivere omne quod dolet doloremque omnem nisi in re vivente esse non posse. Necesse est ergo ut vivat dolens, non est necesse ut occidat dolor, quia nec corpora ista mortalia et utique moritura omnis dolor occidit, et ut dolor aliquis possit occidere, illa causa est, quoniam sic est anima conexa huic corpori, ut summis doloribus cedat atque discedat; quoniam et ipsa compago membrorum atque vitalium sic infirma est, ut eam vim, quae magnum vel summum dolorem facit, non valeat sustinere.