monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, 3, 3
Tunc autem tali corpori anima et eo conectetur modo, ut illud vinculum, sicut nulla temporis longitudine solvetur, ita nullo dolore rumpatur. Proinde etiamsi caro nunc talis nulla est, quae sensum doloris perpeti possit mortemque non possit: erit tamen tunc talis caro, qualis nunc non est, sicut talis erit et mors qualis nunc non est.