monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, 3, 9
Ubi autem potest esse cupiditas, profecto etiam dolor potest. Frustrata quippe cupiditas, sive non perveniendo quo tendebat sive amittendo quo pervenerat, vertitur in dolorem. Quapropter si anima, quae vel sola vel maxime dolet, habet tamen quandam pro suo modo inmortalitatem suam, non ideo mori poterunt illa corpora, quia dolebunt.