monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, 5, 8
Quis enim eorum nobis crederet, si, quem ad modum dicimus futura hominum viva corpora, quae semper arsura atque dolitura nec tamen aliquando moritura sint, ita diceremus in futuro saeculo futurum salem, quem faceret ignis velut in aqua fluescere, eundemque faceret aqua velut in igne crepitare; aut futurum fontem, cuius aqua in refrigerio noctis sic ardeat, ut non possit tangi, in aestibus vero diei sic algeat, ut non possit bibi; aut futurum lapidem, vel eum qui suo calore manum constringentis adureret, vel eum qui undecumque accensus extingui omnino non posset, et cetera quae praetermissis aliis innumeris commemoranda interim duxi?