monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, 7, 11
Nam quae melior et validior ratio de rebus talibus redditur, quam cum Omnipotens ea posse facere perhibetur et facturus dicitur, quae praenuntiasse ibi legitur, ubi alia multa praenuntiavit, quae fecisse monstratur? Ipse quippe faciet, quia se facturum esse praedixit, quae inpossibilia putantur, qui promisit et fecit ut ab incredulis gentibus incredibilia crederentur.