monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.152 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, 8, 13
Terra Sodomorum non fuit utique ut nunc est, sed iacebat simili ceteris facie eademque vel etiam uberiore fecunditate pollebat; nam Dei paradiso in divinis eloquiis comparata est. Haec postea quam tacta de caelo est, sicut illorum quoque adtestatur historia et nunc ab eis qui veniunt ad loca illa conspicitur, prodigiosa fuligine horrori est et poma eius interiorem favillam mendaci superficie maturitatis includunt.