monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, 9, 3
Quod etsi credibilius dicitur, quia utique absurdum est, ibi dolorem aut corporis aut animi defuturum: ego tamen facilius est ut ad corpus dicam utrumque pertinere quam neutrum, et ideo tacitum in illis divinae scripturae verbis animi dolorem, quoniam consequens esse intellegitur, etiamsi non dicatur, ut corpore sic dolente animus quoque sterili paenitentia crucietur.