monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, 9, 6
Ipse est enim Deus, qui omnia in hoc mundo magna et parva miracula, quae commemoravimus, et incomparabiliter plura, quae non commemoravimus fecit, eademque ipso mundo uno atque omnium maximo miraculo inclusit. Eligat ergo unum e duobus quisque quod placet, utrum et vermem ad corpus proprie an ad animum translato a corporalibus ad incorporalia vocabulo existimet pertinere.