monumenta.ch > Augustinus > sectio 6 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, 11, 4
Iam vero damnum, ignominia, exilium, servitus cum plerumque sic infliguntur, ut nulla venia relaxentur, nonne pro huius vitae modo similia poenis videntur aeternis? Ideo quippe aeterna esse non possunt, quia nec ipsa vita, quae his plectitur, porrigitur in aeternum; et tamen peccata, quae vindicantur longissimi temporis poenis, brevissimo tempore perpetrantur; nec quisquam extitit qui censeret tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est vel homicidium vel adulterium vel sacrilegium vel quodlibet aliud scelus non temporis longitudine, sed iniquitatis et impietatis magnitudine metiendum.