monumenta.ch > Hieronymus > sectio 38 > sectio 8 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, 18, 4
Sed si vel longum vel prorsus ullum esse permiserit, profecto, ut possit hoc fieri, continebit in ira sua miserationes suas, quod eum psalmus dicit non esse facturum. Non enim ait: "Numquid diu continebit in ira sua miserationes suas?" sed quod prorsus non continebit ostendit.
Sic ergo isti volunt iudicii Dei comminationem non esse mendacem, quamvis sit neminem damnaturus, quem ad modum eius comminationem, qua dixit eversurum se esse Nineven civitatem, mendacem non possumus dicere; et tamen factum non est, inquiunt, quod sine ulla condicione praedixit. Non enim ait: "Nineve evertetur, si non egerint paenitentiam seque correxerint"; sed hoc non addito praenuntiavit futuram eversionem illius civitatis.