monumenta.ch > Augustinus > sectio 11 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, 23, 2
Quam ob rem prorsus nec alia causa nec iustior atque manifestior inveniri potest, cur verissima pietate teneatur fixum et inmobile nullum regressum ad iustitiam vitamque sanctorum diabolum et angelos eius habituros, nisi quia scriptura, quae neminem fallit, dicit eis Deum non pepercisse, et sic ab illo esse interim praedamnatos, ut carceribus caliginis inferi retrusi traderentur servandi atque ultimo iudicio puniendi, quando eos aeternus ignis accipiet, ubi cruciabuntur in saecula saeculorum.