monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, 25, 7
Nec isti ergo dicendi sunt manducare corpus Christi, quoniam nec in membris computandi sunt Christi. Ut enim alia taceam, non possunt simul esse et membra Christi et membra meretricis. Denique ipse dicit: "Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo."
Ostendit quid sit non sacramento tenus, sed re vera corpus Christi manducare et eius sanguinem bibere; hoc est enim in Christo manere, ut in illo maneat et Christus.