monumenta.ch > Augustinus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, 26, 14
Porro qui patrem matrem, filios filias secundum Christum dilexerit, ut ad eius regnum obtinendum eique cohaerendum illis consulat, vel hoc in eis diligat, quod membra sunt Christi: absit ut ista dilectio reperiatur in lignis, feno et stipula consumenda, sed prorsus aedificio aureo, argenteo, gemmeo deputabitur.