monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 6, 4
Illa illum amando esse deum credidit, ista istum Deum esse credendo amavit. Sicut ergo praecessit unde amaret illa et de amato iam libenter etiam falsum bonum crederet: ita praecessit unde ista crederet, ut recta fide non temere quod falsum, sed quod verum erat amaret.