monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1 > sectio 2 > sectio 6 > 84 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 6, 5
Exceptis enim tot et tantis miraculis, quae persuaserunt Deum esse Christum, prophetiae quoque divinae fide dignissimae praecesserunt, quae in illo non sicut a patribus adhuc creduntur implendae, sed iam demonstrantur impletae; de Romulo autem, quia condidit Romam in eaque regnavit, auditur legiturue quod factum est, non quod antequam fieret prophetatum; sed quod sit receptus in deos, creditum tenent litterae, non factum docent.