monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1 > sectio 2 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 6, 6
Nullis quippe rerum mirabilium signis id ei vere provenisse monstratur. Lupa quippe illa nutrix, quod videtur quasi magnum extitisse portentum, quale aut quantum est ad demonstrandum deum? Certe enim etsi non meretrix fuit lupa illa, sed bestia, cum commune fuerit ambobus, frater tamen eius non habetur deus.